Bene advenisti ad paginam Circuli Minervae!
Qui simus
Circulus Minervae est grex hominum, qui ratione viva Latinitatem colentes student, ut quam peritissimi linguae Latinae fiant. Sumus et studentes universitatis Bonnensis, qui Latine discunt, et magistri linguae Latinae, qui perpertuo discere pergunt.
Convenimus Bonnae die Iovis alterius cuiusque hebdomadae. Si nobiscum convenire vis, scribas ad nos.
Circulus omnibus, qui Latine discunt, – etiam imperitis Latine loquendi – aptus est. Nobis enim conscii sumus plurimos insuetos Latine sermocinandi esse, sed ut dicunt Anglici:
The difference between try and triumph is a just a little „umph“.
Marvin Phillips
Nam primum semper necesse est radices amaras alere, ut fructus dulcissimos gustemus.
Cur Latine loquamur
Nonne te taedet opera Latina non legere, sed potius sicut aenigma solvendum summa contentione extricare?
Quamquam non discimus Latine, ut loquamur, immo ut auctores antiquos et recentiores, qui Latine scripserunt, intellegamus, suavissime et peritissime legere non possumus, nisi ipsi sermocinari scribereque queamus. Perarduum enim est sine usu vocabula memoriae mandare vel ambiguitatem verborum Latinorum percipere et comprehendere.
Cum facultatem loquendi comparamus, facilius faciliusque fit primum grammaticae elementis uti, deinde copiam verborum augere, postremo sine ulla contentione opera Latine conscripta intellegere.
Si nobiscum in lingua Latina discenda proficere vis, scribas ad nos.