Arrigite aures!
Proximus coetus Circuli Minervae erit
die Lunae 17° m. Maii hora 20:30 (sive Latinissime: a.d. XVI Kal. Iun.) ope Zoom.
In animo habemus proxima occasione de arboribus dicere. Quicumque vult, fabulam (e.g. mythologicam), quae ad arbores pertinet, narrare potest vel quampiam arborem describere.
Ad aures nostras pervenit fama nonnullos esse, qui de hac discendi ratione animi anguntur et in circulum nostrum convenire cunctantur, cum vereantur, ne satis apti et periti sint. Nolite timere, o sodales, et conamini! „Studentum vero semper et ubique“, ut docet ille Quintilianus (inst. 10,27). Et locum quidem discendi nobis dat circulus noster Latinus.
Statuimus die Lunae alterius cuiusque hedomadae congregari. Hae igitur erunt proximae dies constitutae: 17° et 31° m. Maii, 14° et 28° m. Iunii.
Valete, in proximum!