De conventu d. 2° m. Decembris

Cum iam de thermis locuti essemus, hac occasione primam Circuli Minervae excursionem fecimus, ut thermas Bonnenses primi post Christum natum saeculi viseremus, quae nunc in deversorio Hotel Marriott appellato sunt.

Thermis visis locuti sumus de variis institoribus opificibusque nonnulla Orbis sensualium picti capita legentes. Quibus repetivimus multa vocabula, quae superioribus occasionibus una iam didicimus.

Postea librum imaginibus ornatum, quo pueri puellaeque adiectiva Germanica contraria discant, in sermonem Latinum convertimus.

Proxima occasio erit d. 16° m. Decembris; de Saturnalibus dicendum erit.