Heri duo novi sodales circulo interfuerunt, quod nobis omnibus gratissimum fuit.
De oppidis urbibusque narravimus. Michael nobis narravit, quomodo oppida ex castris fierent. Rabea explicavit, quas in partes Romani vias munirent, ne ventus per oppidum fortius flaret.
Deinde librum Familiae Romanae legere perreximus, cuius pensa quoque una fecimus.
Proxima occasione erit d. 4° m. Novembris hora 17:00. In qua de corporis exercitatione loquemur.
Valete plurimum, Silvia