Ante sex menses primum convenimus! Gaudeo, quod omnes Circuli Minervae sodales sedule et studiose conventum quemque parantes Latine loqui pergunt.
Heri de corporis exercitationibus diximus. Rabea nobis narravit antiquos saepissime ambulantes esse philosophatos et monstravit multa loca, in quibus Seneca et Plinius de ambulationibus scripserunt. Jasmin narravit de arcu sagittisque celeberrimam Ulixis Penelopesque fabulam memorans.
Postea „verbis vetitis“ Latine lusimus, i.e. illo ludo, qui sermonibus nostrae aetatis „Tabu“ appellatur.
Postremus Familiam Romanam recitare perreximus. Capitulo tertio lecto pensa una fecimus.
Proxima occasione, quae d. 18° m. Novembris erit, loquemur de thermis.
Valete plurimum, Silvia