Condidimus Circulum Minervae, primissimum circulum Latinum Bonnensem.
Congregabimur, ut Latine colloquamur,
die Iovis 6° m. Maii hora 20:30 (sive Latinissime: pridie Nonas Maias) ope Zoom.
Una exempli gratia conari possumus:
- imaginibus describendis vel historiis narrandis vocabula discere;
- indices locutionum ad ludum pertinentium parare, ut cum discipulis quoque Latine loquamur;
- Ørbergi „Linguam Latinam per se illustratam“ legere;
- litteras auctorum antiquorum legere et Latine explicare;
- de iis, quae nobis studium movent, disputare;
- et ita porro …
Tot et tam varia argumenta esse possunt, ut omnia mente non fingenda sint.
Circulus scilicet omnibus, qui Latinitatem colunt, – etiam imperitis Latine loquendi – aptus est. Nobis enim conscii sumus plurimos insuetos Latine sermocinandi esse, sed ut dicunt Anglici: The difference between try and triumph is a just a little „umph“. Nam, si semina serimus, primum necesse est radices amaras alere, ut fructus dulcissimos gustemus.
Docet Comenius antidotum ruditatis eruditionem esse. Conveniamus igitur et studeamus, ut non rudes et agrestes, sed urbani et eruditi simus!
Interea valete plurimum.