De sessione d. 16° m. Augusti

In conventu diei 16° mensis Augusti locuti sumus de venenis medicaminisque stupefactivis.

Primus de nova pellicula cinematographica, quae ebrietas (Danice Druk) appellatur, narravimus.

Deinde imagine capitis CXXVIII operis Comeniani descripta legimus de medicis pharamcopolisque saeculi XVII.

Explicavimus verbum veneni sicut φάρμακον et in bonam et in malam partem accipi posse. Adiectiva collegimus, quae significant ‚qui/quod nocet‘ (e.g. noxius, nocens, damnosus), ‚qui/quod non nocet‘ (e.g. innoxius, innocuus, innocens), ‚qui/quod non nocet, sed favet‘ (e.g. favens, saluber, secundus). Complura verba colligentes discrimina inter illorum adiectivorum significationes explicavimus.

Denique fabulam mythologicam de Hercule et Nesso commemoravimus, in qua heros propter duplicem centauri dolum tunica venenifera induta maximis tormentis usque ad mortem cruciatur.