De sessione d. 16° m. Septembris

Hac occasione primum coram convenimus, quod pulcherrimum fuit. Sessio longe diutunurior fuit quam superiores, quamquam multissima narravimus nisi haec, quae paraveramus.

Conspicuum fuit nos omnes iam in lingua Latina loquenda valde esse progressos, quod mihi maximo gaudio fuit. Nunc una etiam illo libro, qui Lingua Latina per se illustrata (Pars I: Familia Romana) inscribitur, discere coepimus. Mihi persuasum est nos hac ratione etiam citius progressus esse facturos.

Sumus adhuc in capite secundo; si quis se nobis adiungere vult, tempus est aptissimum.

Proxima occasione erit d. 7° m. Octobris hora 17:00. De urbibus oppidisque loquemur et Familiam Romanam legere pergemus.

Valete plurimum, Silvia