De sessione d. 17° m. Maii

Salvete, sodales!

Superiore occasione die 17° m. Maii de arboribus locuti sumus. Postquam caput duodecimum eius operis Comenianii legimus, quod inscribitur Orbis Sensualium Pictus, nonnulli sodales fabulas lepidissimas de arboribus narraverunt.

Praeterea descripsimus prunos serrulatas, quae Bonnae in via ‚exercitus‘ pulcherrime florent, sed aliter ac cerasi nec frugiferae nec ligno valido sunt.

Postremo legimus Plin., Hist. nat. 16,50, ubi multissima nomina arborum et adiectiva ad folia describenda invenienda sunt.

In animo habemus proxima occasione de animalibus domesticis dicere.

Valete.