De sessione d. 2° m. Augusti

Heri de tempore aestivo diximus. Primum narravimus, ubi simus et quid faciamus. Deinde collegimus multa verba, quae de mutationibus quattuor temporum (i.e. de aestate, autumno, hieme, vere) derivant, et adiectiva (aestivus, vernus etc.) et verba temporalia (autumnescere, hiemare) et locutiones proverbiaque ut una hirundo non facit ver.

Cum nonnulli ob pestilentiam notam potius de itineribus, quae facere velint, quam de iis, quae re vera faciunt, narrarent, collegimus etiam locutiones Latinissimas ad itinera temporis antiqui pertinentes, e.g. pedibus ire, equo vehi, curru vehi et ita porro.

Una nostrum de excursione Florentina narravit et praecipue de Loggia dei Lanzi, ubi multissimae sculpturae pulcherrimae videndae sunt, quae effecerunt, ut etiam de mythologia Graeca loqueremur.

Deinde de natatione diximus. Aestivo enim tempore et in mare et in natabulo natare possums. Invenimus etiam vocabulum, quod nobis lepidissimum visum est: urinatorem. Cavete! Nam urinator non est, qui in aqua mingit, sed qui in aquam mergitur.

Postremo apud TuTubum pelliculam Latinam iucundissimam Scorpionis Martiani vidimus.

Proxima occasione d. 16° m. Augusti convenire constituimus, ut de medicaminis stupefactivis, de venenis, de medicina antiquitatis dicamus.

In proximum!