De sessione d. 31° m. Maii

Salvete, sodales.

Superiore occasione de bestiis et imprimis de animalibus domesticis locuti sumus.

Primum legimus caput vicesimum quintum operis Comeniani, cuius in editione principi invenimus mendunculum, quod postea sublatum est (casello pro catello).

Cum hoc in capite et quadrupedia domestica insolita invenienda essent, diximus de mustelis et descripsimus picturam a Leonardo confectam, quae inscribitur La dama con l’ermellino.

Multa nomina corporis membrorum contulimus et explicavimus, quorsum varia oculorum genera sint: e.g. cur pupillae felium formam amygdali habeant, hominibus autem pupillae rotundae sint.

Accurate etiam de nostris animalibus domesticis diximus, et de cuniculis, ut optime inter cuniculos et lepores discernere possemus, et de anatibus et de canibus.

Postremo ad litteras venientes narravimus nonnullas Phaedri fabulas et fabulam asini aurei ab Apuleio conscriptam.

In animo habemus proxima occasione de bestiis feris dicere.

Valete.